- SACCULI
- SACCULIitem Folles, Graecis κώρυκοι et ςάκται, inter vasa seu instrumenta, quibus olim Athletae exercebantur, numerantur Polluci, cum ςάκτην, μάρ???ιππον et ςάκκον in eorum censu locat. Erant illi, vel tomento farti, vel aliâ re pleni, quae gravem ictum non faceret; puta ficorum granis vel farinâ aut furfuribus; interdum et arenâ. Chrysostom. Hom. 20. in ad Hebr. Α῏ρον τὸν ἀνταγωνιςτην`, καὶ ἀναιρεῖς τῶ ςτεφάνων την` ἁφορμην`. οὐχ᾿ ὁρᾷς τοὺς ἀθλητὰς πῶς θυλάκους ἄμμου πλἡ???αντες οὕτω γυμνάζονται; Tolle adversarium, et tollis coronarum occasionem, Nonne vides, uti Athletae folles sabulô refercientes sic exerceantur; Vide supra, ubi de Corycomachia. Atque huiusmodi sacculos Casaubon. intelligit, apud Treb. Pollionem in Gallienis, c. 7. ubi legit: Processerunt --- carpenta cum mimis et omni genere histrionum: pugiles, sacculis, non veritate, pugilantes. Salmas. vero flacculis legendum et pugiles, ludicri gratiâ pugillantes, ἐπισφαιρίοις quidem seu pugillis, locô caestuum, non vero sacculis usos fuisse, docet: inter quae discrimen haud exiguum. Namque ista ἐπιςφαίρια manibus alligata gerebant; at sacculos illos follesque mittebant, manibusque inter sese expellebant: vide eum Not. ad Pollionem, nec non supra, in voce Pugilla. Sed et Sacculi et Sacci, in ministeriis Ecclesiasticis recensentur, apud Scriptores Ecclesiae Romanae. Unde Acolytos ante Pontificem Euangelia, sindones et sacculos et aquammanus portare consuêsse, legitur in Ordine Romano ubi de Pontifice, e Secretario ad altare procedente. Ibidem, quo fine adhibiti sint, innuitur, Post expletum, Agnus Dei: et accedentes Subdiaconi sequentes cum Acolytis, qui saccula portant a dextris et sinistris altaris, extendentibus Acolytis brachia cum sacculis, Subdiaconi sequentes stant a fronte, ut parent sinus sacculorum Archidiacono, adponendas oblationes, prius dextris, deinde a sinisiris. Mox enarratur, ut eae oblationes ab Acolytis confringantur et ex iis populus communicet: apud Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.